- CYCLUS Epicus
- CYCLUS EpicusΚύκλος Ε᾿πικὸς, opus erat totius Mythologiae continuatam seriem, diversis Poetarum carminibus, in unum syntagma compactis, interque se pro temporum ratione connexis, a Mundi initio seu Θεογονία, usque ad Ulyssie reditum, erhibens, uti videre est supra in voce Cyclicus Scriptor.Atque hic fuit fons atque fundes τῆς μυθοπιΐας Graecanicae: unde Poetae reliqui plerumque suas hypotheses depromebant. Hinc Horatius de Arte Poet. docens, quomodo Tragoedia scribenda, verbis his, v. 129.Rectins Iliacum carmen deducis in actus.Quam si proferres indicta ignotaque solus:ait argumentum Tragoediae melius sumi ex iam vulgata Μυθοποιΐᾳ, quam novum fingi. Per carmen enim Iliacum non tam Homeri Iliada, quam parvam Iliadem Leschis, et Cypriam Stasini, Cycli Epici partes, intelligit. Verum, cum haec Cyclica narratio simplici et pedestri stylô fuerit earata, ὑπόθεσιν saltem fabulae inde petendam suadet, quae calamistris propriis inurenda sit et ἐπεισοδίοις varianda, ut hôc modô publica videri desinat, in privatum ius scite translata. Ita autem pergit, v. 131.Publica materies privati iuris erit, siNec circa patulum vilemque moraberis orbem.Ubi hunc ipsum Cyclum intelligit, quem patulum vilemque vocat orbem, quod non ullâ Poeticâ virtute cenleretur, sed solâ fabularum materiâ et ordine commendaretur, quas late et tuse carmine triviali monetâ percussô exponebat. Adde, quod omnibus tereretur, propter hanc fabulatum seriem. Unde inter resvulgares et omnium promiscuô usu protritas, τὸ ποίημα τὸ Κυκλικὸν, recensetur Callimacho in Epigr. ἀνεκὶότῳ apud Salmasium. Auctores Cycli, Κυκλικοὶ Ποιηται et Ποιηταὶ τȏυ Κύκλου, Latinis Scriptores Cyclici, dicti sunt. Partes fuêre Θεογονία, Τιτανομαχία, Θηβαῒς, Θησηῒς, Ι᾿λιὰς μικρὰ, Φορωνὶς, Α᾿ιθιοπὶς, Νόςτος Ε῾λλήνων et multa praeterea alia, quorum meminere Veteres: de quibus, aliisque in dubio adhuc positis, utrum ad Cyclum pertinuermt, vide Salmas. ad Solin. p. 848. et seqq. et quaedam etiam supra, nec non infra lemmate, Orbis Mythologicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.